- CERNE
- CERNEAtlantici maris insul. contra Atlantem montem. Ptol.Hanc nonnulli Maderam, quae etiam Ombrio. ad Boream, Fortunatarum, prope Aprositou Insul. nunc Porto S. in Occasum. Sub Portugalliae Rege, alii Graciosam esse putant. Est etiam Cerne Lycophroni insul. Oceani, Auroram versus, quam eius Scholiastes. Tzetzes olim Amphimetrium dictam subdit. Ratio nominis (ait Bochartus, l. 1. Chanaan, c. 37.) non est obscura. Cerne Phoenicibus erat Chernaa, postremum habitationis, i. e. ultima habitatio, plene scriberetur, achernaa, ab Arabico acher, vel achir, quod respondet Ebraeo acharon. Sed prima radicalis saepe excidit. Nempe Phoenices, ultra Cernen, nullam deduxêre Coloniam, ut vel ex Hannonis periplo constat. Quin et nonnulli ultra Cernen non crediderunt mare posse navigari. Scylax: Τῆς Κέρνης δὴ νήσου τὰ ἐπέκεινα οὐκ ἔτι ἐςτὶ πλωτὰ διὰ πραχύτητα θαλάςςης, καὶ πηλὸν, καὶ φύκος. Inde est quod πυμάτην, h. e. ultimam appellârunt. Dionysius.Πυμάτης παρὰ τέμπεα Κέρνης.Ac si ad illam finis esset naturae, rerum, et Nautarum meta ultima, tunc saltem cognita Plin. l. 6. c. 31. Contra sinum Persicum Cerne nominatur insula, adversa Aethiopiae, cuius neque magnitudo, neque intervallum a continente constat. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.